Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 7.10.1 | Cic. Fam. 7.10.4 (English) | >>Cic. Fam. 7.11.1 |
7.10.2
sed tu
in ista epistula nihil mihi scripsisti de tuis rebus , quae me hercule mihi non minori curae sunt quam meae . valde metuo ne frigeas in hibernis . quam ob rem camino luculento utendum censeo (idem Mucio et Manilio placebat ), praesertim qui sagis non abundares . quamquam vos nunc istic satis calere audio ; quo quidem nuntio valde me hercule de te timueram . sed tu in re militari multo es cautior quam in advocationibus , qui neque in Oceano natare volueris studiosissimus homo natandi neque spectare essedarios , quem antea ne andabata quidem defraudare poteramus . sed iam satis iocati sumus .
ego de te ad Caesarem quam diligenter scripserim , tute scis , quam saepe , ego ; sed me hercule iam intermiseram , ne viderer liberalissimi hominis meique amantissimi voluntati erga me diffidere . sed tamen iis litteris , quas proxime dedi , putavi esse hominem commonendum . id feci ; quid profecerim , facias me velim certiorem et simul de toto statu tuo consiliisque omnibus ; scire enim cupio quid agas , quid exspectes , quam longum istum tuum discessum a nobis futurum putes .
7.10.4
sic enim tibi persuadeas velim , unum mihi esse solacium qua re facilius possim pati te esse sine nobis , si tibi esse id emolumento sciam ; sin autem id non est , nihil duobus nobis est 'stultius , me , qui te non Romam attraham , te , qui non huc advoles . una me hercule nostra vel severa vel iocosa congressio pluris erit quam non modo hostes , sed etiam fratres nostri Haedui . qua re omnibus de rebus fac ut quam primum sciam .
7.10.3
aut consolando aut consilio aut re iuvero .
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 7.10.1 | Cic. Fam. 7.10.4 (English) | >>Cic. Fam. 7.11.1 |